Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in inmensam altitudinem dicitur;

neque voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset:

id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent. M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset, et silentio facto templa deorum inmortalium,

quae foro inminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse;

equoque deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se in specum inmisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac mulierum congestas, lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio, sed ab hoc appellatum.

cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret; nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.

tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit.

L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit. in expectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. forte ita tulit casus,

ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et

404
necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis, quem intercepissent, occideretur. ubi est Romam nuntiatum,