Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit.

eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs, quam Latini diruerant;

et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac petentes venissent. idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato, C. Plautio consulibus. semunciarium tantum ex unciario faenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;

et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.

Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum,

428
priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre iussus ad Satricum exercitu infesto pergit.

quo Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.

Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga effusa Satrici moenia petunt. et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem inbellem sese dedidere. oppidum dirutum atque incensum;

ab aede tantum matris Matutae abstinuere ignem. praeda omnis militi data. extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos vinctos consul ante currum triumphans egit; venditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit. sunt,

qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant, idque magis veri simile est quam deditos venisse.