Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem victoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis tribunum “hunc imitare, miles,” aiebat “et circa iacentem ducem sterne Gallorum catervas.”

di hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum eventum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat.

inter primos, quorum concursus alios exciverat, atrox proelium fuit; alia multitudo, priusquam ad coniectum teli veniret, terga vertit. primo per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare superum petierunt.

consul contione advocata laudatum tribunum decem bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra.

ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium

427
se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit.

dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum — id enim illi deinde cognominis fuit — summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit.

collega Corvo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus, datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res; illi terra nec Romanus mari bellator erat. postremo cum litoribus arcerentur,

aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere.

cuius populi ea cuiusque gentis classis fuerit, nihil certi est. maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes horrebat.