The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior.

is praecedens agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium,

imperiis oboedientissimum militem, “si licet dicere, dictator,” inquit “condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me, ut suam causam apud te agerem.

equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem, ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere memoriam nova gloria patereris.

etiam ad Aliam fusae legiones eandem, quam per pavorem amiserant, patriam profectae postea a Veis virtute recuperavere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani et res et gloria est integra.

quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster, quod aegrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. quid enim aliud esse causae credamus,

cur veteranus dux, fortissimus bello, conpressis, quod aiunt, manibus sedeas?

utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est. sin autem non tuum istuc, sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta

412
censeas, sed a plebe patribus, — quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem suscenseat?

— milites nos esse, non servos vestros, ad bellum, non in exilium missos? si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos?

haec dicta sint patribus; te, imperator, milites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire.”

orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique, ut signum daret, ut capere — arma iuberet, clamabant.