septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior.
is praecedens
imperiis oboedientissimum militem, “si licet dicere, dictator,” inquit “condemnatum se universus
exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa
destitutum sine armis oravit me, ut suam causam apud te
agerem.
equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede
amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum
censerem, ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere
etiam ad Aliam fusae legiones eandem, quam per pavorem amiserant, patriam profectae postea a Veis virtute recuperavere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani et res et gloria est integra.
quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes
cur veteranus dux, fortissimus bello, conpressis, quod aiunt, manibus sedeas?
utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri
quam nos de tua verius est. sin autem non tuum istuc, sed
publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum
bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso,
ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta
— milites nos esse, non servos vestros, ad bellum, non in exilium missos? si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos?
haec dicta sint patribus; te, imperator, milites tui oramus, ut
nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus
orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique, ut signum daret, ut capere — arma iuberet, clamabant.