Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri, quam fuerat.

et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.

res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque: Ser. Cornelius Maluginensis, Q. Servilius Fidenas sextum, L. Quinctius Cincinnatus, L. Horatius Pulvillus, P. Valerius.

anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam misisse ad id bellum,

eo abnuentis publicum fuisse consilium, quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare, ubi vellent. iam ulla contemni bella.

itaque senatus dis agere gratias, quod Camillus in magistrate esset:

352
dictatorem quippe dicendum eum fuisse, si privatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat,

in viro uno esse, sibique destinatum in animo esse Camillo submittere imperium, nec quicquam de maiestate sua detractum credere, quod maiestati eius viri concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus, confusus animo, gratias

ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se dictatorem iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis eius ordinis, maxumum tam honorato collegarum obsequio iniungi.