Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.

ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae.

criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas;

nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi, antequam

351
omnia praecipiant, divisus sit, locum ibi plebi fore. haud magno opere plebem moverunt

et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eandem exhaustam inpensis eoque agri inmemorem, ad quem instruendum vires non civitate plena religionum,

etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus, L. Valerius Potitus.

demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit; L. Papirium, Cornelium, Sergium, L. Aemilium iterum, L. Menenium, L. Valerium Publicolam tertium creat. ii ex interregno magistratum occepere.

eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis. tribus quattuor ex novis civibus additae: Steliatina, Tromentina, Sabatina, eaeque viginti quinque tribuum numerum explevere.