Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“sub condicione” inquit “nos reficietis decimum tribunos.” quid est aliud dicere “quod petunt alii, nos adeo fastidimus, ut sine mercede magna non accipiamus?” sed quae tandem ista merces est,

qua vos semper tribunos plebis habeamus? “ut rogationes” inquit “nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.”

obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare: “bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere, quas salubres nobis censemus esse,

antiquare alias;” “non” inquit “licebit, ut de faenore atque agris, quod ad vos omnes pertinet, iubeas, et hoc portenti non fiat in urbe Romana, uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, videas; aut omnia accipe, aut nihil fero.”

ut si quis ei, quem urgeat fames, venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo, quod vitale sit, iubeat aut mortiferum vitali admisceat. ergo si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent: “abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis!” quid? si tu non tuleris, quod commodum est populo accipere, nemo erit, qui ferat?

illud si quis patricius, si quis — quod illi volunt invidiosius esse Claudius diceret: “aut omnia accipite, aut nihil fero,” quis vestrum, Quirites, ferret?

numquamne vos res potius quam auctores spectabitis, sed omnia semper, quae magistratus ille dicet, secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur, adversis accipietis?

at hercule sermo est minime civilis; quid? rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. “consules” inquit, “rogo, ne vobis, quos velitis, facere liceat.”

an aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit?

si hodie bella sint, quale Etruscum fuit, cum Porsinna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo, cum praeter Capitolium

393
atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consule esse, Camillum de repulsa dimicare? hocine est in commune honores vocare,

ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris?