Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“timeo” inquit, “ne, si duos creari patricios, neminem creetis plebeium.” quid est dicere aliud “quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi, quos non vultis, inponam?” quid sequitur,

nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?

quo modo extorqueant, non quo modo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam virtute petere honores malunt.

est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat.

omitto Licinium Sextiumque, annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis; quis est hodie in civitate tam humilis, cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat? si quidem nos, ne cum volueritis quidem, creare interdum poteritis, istos, etiam si nolueritis, necesse erit. indignitate satis dictum est.

at enim dignitas ad homines pertinet; quid de religionibus atque auspiciis, quae propria deorum inmortalium contemptio atque iniuria est, loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque

394
omnia geri quis est, qui ignoret?

penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur;

nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum, quos populus creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet, sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et privati auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.

quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia, qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?

eludant nunc licet religiones “quid enim esse, si pulli non pascantur, si ex cavea tardius exierint, si occecinerit avis?” parva sunt haec; sed parva ista non contemnendo maiores nostri maximam hanc rem fecerunt;

nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, inponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est;