The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum in ea parte, in qua caput rei Romanae Camillus erat, ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat.

Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere, ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret.

cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, vulneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit.

cui cum se maesta turba ad pedes principumque orationem necessitate ultima expressam fetus mulierum ac puerorum, qui exilii comites trahebantur, excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit; Etruscis se luctum lacrimasque ferre.

sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet. ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, at fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem.

349
igitur eodem die Sutrium capitur;

victores Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, neque se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium.

cum pro se quisque tenderent ad portas, si qua forte se in agros eicere possent, clausas — id enim primum dictator imperaverat — portas inveniunt. inde alii arma capere,

alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos, ut proelium inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam violari.

etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquam data spes vitae est, iactare passim arma inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre.

magna multitudo custodias divisa; oppidum ante noctem redditum Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum, sed traditum per condiciones fuerat.