Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam, cuius recuperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum.

is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita, ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.

conscriptum armatumque trifariam divisit.

partem unam in agro Veiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit; tribuni militum his A. Manlius, illis, qui adversus Etruscos mittebantur, L. Aemilius praepositus; tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio — ad Mecium is locus dicitur — castra oppugnare est adortus. quibus ab contemptu,

quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat, ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. ubi animadvertit Camillus,

ignem in obiectam saepem conici iussit, et forte erat vis magna venti versa in hostem;

itaque non aperuit solum incendio

348
viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes, ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit, quam transcendentibus saepem incendio absumptan fuerat.

fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem,

persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit.

victor ex Volscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.