The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem venit. postero die senatu habito cum satis periclitatus voluntates hominum discedere senatum ab se vetuisset, stipatus ea multitudine, sella in comitio posita viatorem ad M. Manlium misit;

qui dictatoris iussu vocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal venit.

hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in acie constiterant.

tum dictator silentio facto: “utinam” inquit “mihi patribusque Romanis de ceteris rebus cum plebe conveniat, quem ad modum quod ad te attinet eamque rem, quam de te sum quaesiturus, conventurum satis confido.

spem factam a te civitati video, fide incolumi ex thensauris Gallicis, quos primores

362
patrum occultent, creditum solvi posse. cui ego rei tantum abest ut inpedimento sim, ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes faenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thensauris ex praeda clandestina evolvas.

quod nisi facis, sive ut et ipse in parte praedae sis, sive quia vanum indicium est, in vincla te duci iubebo nec diutius patiar a te multitudinem fallaci spe concitari.”

ad ea Manlius nec se fefellisse ait, non adversus Volscos, totiens hostis, quotiens patribus expediat, nec adversus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed adversus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse;

iam omisso bello, quod simulatum sit, in se impetum fieri, iam dictatorem profiteri patrocinium faeneratorum adversus plebem, iam sibi ex favore multitudinis crimen et perniciem quaeri.

“offendit” inquit “te, A. Corneli, vosque, patres conscripti, circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo, quod afluit opibus vestris, sustinendo necessitates aliorum? sed quid ego vos, de vestro inpendatis, hortor?

sortem reliquam ferte; de capite deducite, quod usuris pernumeratum est; iam nihilo mea turba quam ullius conspectior erit.

at enim quid ita solus ego civium curam ago? nihilo magis, quod respondeam, habeo, quam si quaeras, quid ita solus Capitolium arcemque servaverim. et tum universis, quam potui, opem tuli et nunc singulis feram.

nam quod ad thensauros Gallicos attinet, rem suapte natura facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis, quod scitis? cur, quod in sinu vestro est, excuti iubetis potius, quam ponatis, nisi aliqua fraus subest?

quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor, ne abstuleritis observantibus etiam oculos. itaque non ego, vobis ut indicem praedas vestras, sed vos id cogendi estis, ut in medium proferatis.”