Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.

non enim iam orationes modo M. Manli sed facta popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent, intuenti erant.

centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et manum iniecit vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate faeneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque,

“tum vero ego” inquit “nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.”

inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem, ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.

acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti, Gallico aliisque deinceps bellis ostentans:

se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam sorte exsoluta mergentibus semper sortem usuris obrutum faenore esse;

videre lucem, forum, civium ora M. Manli opera; omnia parentium beneficia ab illo se habere; illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria, penatibus publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine esse.

361

vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.

fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi; “ne quem vestrum” inquit, “Quirites, donec quidquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.” id vero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis viderentur. hoc domi,

contionantis in modum, sermones pleni criminum in patres; inter quos, cum omisso discrimine, vera an vana iaceret, thensauros Gallici auri occultari a patribus iecit, nec iam possidendis publicis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere alieno posse.

quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri: cum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.

itaque exsequebantur quaerendo, ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae, apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.