Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vallum fossamque, ingentis utramque rem operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto

289
creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo, sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere;

quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor?

quanto est minus operae opera tueri facta et instare ac perseverare defungique cura brevi? brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus.

loquor de operae et de temporis iactura; quid? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? ut nunc res se habet,

irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Veios licet. quis est, qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore,