Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
auctores fuere contra ius caedis inpiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt hodieque id moliuntur; res repetentis legatos nostros haud procul afuit quin violarent.
cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil movet, ne quidem, oro vos, movent?
operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello;
si reducimus exercitum, quis est, qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate inposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus.
quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis olim stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est?