The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. versae inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quaecumque reliqua esset fortuna.

digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captae urbis non superesse statuerant exitio,

cum ipsa res speciesque miserabilis erat, muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humani superesset mali, relinquebant.

magna pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia, quod utile obsessis ad minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat.

alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit

inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes.

flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae, quia vires ad omnia ferenda deerant, relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset,

optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt via, quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. in eo clivo eas cum L. Albinius,

de plebe Romana homo, conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam, quae inutilis bello urbe excedebat,

salvo etiam discrimine divinarum humanarumque

329
rerum, religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum inposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.