Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos, qui Romam refugerant, crederet, conplorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis inpleverunt.

privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.

omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus; primo adventus, quia accesserant ad urbem — mansuros enim ad Aliam fuisse, nisi hoc consilii foret — ;

deinde sub occasum solis, quia multum diei supererat, ante noctem ratis invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent, postremo lux adpropinquans exanimare;

timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, cum signa infesta portis sunt inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi, quae ad Aliam tam pavide fugerat, civitas fuit.

nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere armisque

et frumento conlato ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere;

flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre nec ante deseri cultum deorum, quam non superessent, qui colerent.

si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit inminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique peritura turbae.

et quo id aequiore animo de plebe ferret, senes triumphales consularesque simul

328
se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus, quibus non anna ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.