Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

an est quisquam, qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, umquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?

quid illos aliud aut timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse?

sic hercule tamquam artifices inprobi opus quaerunt inquieti; semper aegri aliquid esse in re publica volunt, ut sit, ad cuius curationem a vobis adhibeantur.

utrum enim defenditis, an inpugnatis plebem? utrum militantium adversarii estis, an causam agitis? nisi forte hoc quidquid patres faciunt, displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est,

et quem ad modum cum servis suis vetant domini quicquam rei alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aecum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate

287
ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.