Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec taliaque vociferantes adversarium haud inparem nacti sunt Ap. Claudium relictum a collegis ad tribunicias seditiones conprimendas, virum inbutum iam ab iuventa certaminibus plebeis,

quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.

is iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus talem orationem habuit:

“si umquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra, an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo;

et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, tur, quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor.