Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio erat,

cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant.

ea largitio sperni coepta, quia spe maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Vei agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?

urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.

quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.

ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes communis rei publicae incoli a populo Romano posse. quae cum optimates ita tenderent,

ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani, quam quicquam earum rerum rogaretur;

quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse; quid in duabus urbibus fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veis, quam incolumibus fuerit?

postremo se relinqui a civibus in patria posse; ut relinquant. patriam atque cives, nullam vim umquam subacturam, et T. Sicinium — is enim ex tribunis plebis rogationis eius

312
lator erat — conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae:

haec cum foedis certaminibus agerentur — nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant —