Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus; parumque id non civile modo, sed humanum etiam visum.

Iovis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.

tum Iunoni reginae templum in Aventino locavit dedicavitque Matutae matris; atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit. agi deinde de Apollinis dono coeptum.

cui se decumam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent,

facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.

tandem eo, quod lenissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, cum sibimet ipse praedam aestumasset suam, decumae pretium partis in publicum deferret,

ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienavit. inter haec pacificatum legati a Volscis

et Aequis venerunt, inpetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas, quam quod digni peterent.

311

Veis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum, K. Fabium Ambustum iterum, L. Furium Medullinum quintum, Q. Servilium tertium.

Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum.