Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum. Valerio Potito Volsci provincia evenerat.

hoc statu militarium rerum seditio intestina maiore mole coorta, quam bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat, quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.

inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris,

non tamen ultra processum est, quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur; ceteri patricii creati,

P. Manlius, L. Titinius, P. Maelius, L. Furius Medullinus, L. Publilius Volscus.

ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo, qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum senator et aetate iam gravis.

nec satis constat, cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus. alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestivam

299
de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse.