Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hac victoria comitiorum tribuni plebis, quod maxime rem publicam inpediebat, de tributo remiserunt. collatum oboedienter missumque ad exercitum est.

Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis. — annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit. annona ex ante convecta copia nihil mutavit.

et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit;

plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere: M. Pomponium, Cn. Duillium, Voleronem Publilium, Cn. Genucium, L. Atilium.

hiemem sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit. cuius insanabili perniciei quando

nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.

duumviri sacris faciundis lectisternio primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque, Herculem et Dianam, Mercurium atque Neptunum tribus, quam amplissume tum apparari poterant, stratis lectis placavere.