The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

summam omnis captivi auri argentique translati sestertium milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit; qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustrorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur.

alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex vectigalibus aliis coacervatum fuerat.

itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praedives bellare cum Romanis coepit.

ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; post currum inter alios inlustres viros filii duo, Q. Maximus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus.

pediti in singulos dati centeni denarii, duplex centurioni, triplex equiti. alterum tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius favissent, aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent.

sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens.

nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, duodecim ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit;

quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat.

208
paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione,

cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.