Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire.

omnis illas victimas, quas † traducendo in triumpho vindicavit, † alias alios dente mactati. quid? illae epulae senatus, quae nec privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum --- hominumque auctore Servio Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur?

rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit?

† et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus decrevit potius quam Servius Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi.

ille nihil praeterquam loqui, et id ipsum maledice ac maligne, didicit: ego ter et viciens cum hoste ex provocatione pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo.”

nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit.

tum “hoc quoque, quod ridetis,” inquit “in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque,

207
quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.

ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi:

Galba nitens et integrum denudet. revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad vos, milites,” ---