Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt.

pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes,

191
regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit.

ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum.

non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent.

Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent, inpositum, inde in tres partes Illyricum divisit.

unam eam fecit, quae supra † dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta in Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.

dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea;

Aeginiensium novum crimen erat:

famae de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter saevierant.

ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae civitates in armis fuerant.

autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit.

praeposito castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum.

ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas

192
regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit.

Lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adit: ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.