Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi.

tunc utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret — nec enim timebant quemquam praeter Romanos — , sed quae ipsis Romanis minus suspectos.

sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt.

non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitumis occuparentur, includi se insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset.

missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere;

190
et Mylassensis Alabandensisque, qui Euromensium provinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu venerant, circa Orthosiam acie vicerunt.

dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae in Asia geruntur, interim in Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae,

quae regia fuerat, praesidio inposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium.

praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa.

hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit.

Antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos, iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis.

hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem servituti praeponerent, hortantes.

nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, “quae vos rabies” inquit “agitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis?

equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi: qui patriam pro se perire aecum censerent, hi primi inventi sunt. quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?”

haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis.