The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

rex cum non minore vexatione iumentorum hominumque, quam venerat, in Macedoniam redit; Appium tamen ab obsidione Phanotes fama ducentis ad Stratum Persei summovit.

Cleuas cum praesidio inpigrorum iuvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium ad mille hominum ex agmine inpedito occidit, ad ducentos cepit.

Appius superatis angustiis in campo, quem Meleona vocant, stativa dierum paucorum habuit. interim Cleuas adsumpto Philostrato, qui DC ex Epirotarum gente habebat, in agrum Antigonensem transcendit.

Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus cum cohorte sua in insidiis loco obscuro consedit. in palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in vallem insessam ab hostibus praecipitant.

ibi DC occisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope stativa Appi castra movent, ne qua vis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit.

Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum Thesprotorumque et si qui alii Epirotae erant praesidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus divisis, ipse Romam sacrificii causa redit.

Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites revocatos Cassandream, praesidio ut essent, misit.

ab Gentio eadem adferentes redierunt. nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.