Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum venit. satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse,

mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, iunxisse.

nec Popilius securior, quam debebat esse, inter tam mobilia ingenia erat. claves portarum custodiamque murorum suae extemplo potestatis fecit;

Dinarchum Aetolosque cum iuventute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amovit.

Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis conloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra.

ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum

115
cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus,

cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit.

Aperanti eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.