The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat. decem milia civium habebat et modicum custodiae causa Cretensium praesidium.

inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copias admovisset, paratos fore, qui proderent urbem. et operae pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum.

spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis, qui venerant, quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra.

quarta inde vigilia signa movit mille ferme ad praesidium castrorum relictis. inconpositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervenerunt.

crevit neclegentia, postquam neminem armatum in muris viderunt. ceterum, ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur; et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et incondita multitudo turba inmixta servili variis vocibus personabat.

hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; vix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt.

quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit.

ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.