Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita.

propter quae veriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent;

et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita

104
ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret.

interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret:

qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt facta.

comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius Caepio.

post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito.

designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae: