Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur.

ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.

ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in praeceps inpedimenta — neque enim aliter via aperiri poterat — , iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus.

vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit.

consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem.

nec incruentam victoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.

hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae

93
maxume militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias.