Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium — nam octingenti ferme et omnes Romani erant — cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur.

ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit.

consulis latera tegunt Eumenes et Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.

cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione recreatus est animus.

Perseus, cui primum

92
omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii,

secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;

quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo proelium conseruit.