Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, advocatus centurionum, et centuriones et consul venerunt.

consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem advocatus. pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita verba fecit:

militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicae dent. id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, cum militassent, habuissent, adtribuerentur.

P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, vacationem militiae esse.

deprecatus est deinde, ne in novo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare.

si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.