Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam consul, quae voluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appellaverat, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis ad populum agere liceret.

permissu omnium ita locutus fertur: “Sp. Ligustinus tribus Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reliquit et parvom tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito.

cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset.

sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt.

miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo

60
exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem; tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignavit.

devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus.