Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut vel ex aequo inter regem socium populumque Carthaginiensem, quid cuiusque esset, disceptarent; vel permitterent Carthaginiensibus, ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masisnissae

50
vellent.

modestius certe daturos eos, et se scituros, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum.

horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se.

tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle;

perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam conciliarunt.

interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam venisset.

Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicaverint.