Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui privatus futurus esset.

ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.

legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere.

Carthaginienses querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam vi atque armis possedisse:

id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere inligatos silere;

prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere.

sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius pati non posse Carthaginienses. missos esse se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: