Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur:

ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli.

omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum eius, quem moturum aliquid rebantur,

43
miserant pleraeque civitates alia in speciem praeferentis legatos.

et legatio Rhodiorum † erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes civitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset.

itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat.

quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis —

nam eo quoque iam favor Persei venerat — orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.

Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.

legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos,