Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;

euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum

42
locuti fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur, professi erant, tollendos curavit;

auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret;

confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret.

haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum.

hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad praedicendum, ut caveretis, venire in Italiam.

functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?”

haec oratio movit patres conscriptos. ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanavere.

Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur;