Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

frater, non comisantium in vicem animis iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ins, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium.

haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et

66
temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo.

hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestun prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum.

ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum venerunt? credis nihil a gladiis nocte periculi mihi fiturum fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt?

quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuvenibus venis? convivam me tibi committere ausus non sum: comisatorem te cum armatis venientem recipiam?

si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago quid enim?

negat venisse se cum multitudine ad ianuam mearm, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare.

si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe.

exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput.