Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut veri potestis aut libet comminisci:

reseratae aures sunt, quae posthac alterius ab altero criminibus claudentur.” haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum silentium tenuit.

Tum Perseus “aperienda nimirum nocte ianua l fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator.

non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant.

nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires,

adeo vilis tibi vita esset nostra, ut praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune.

itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, per meum latus tu petaris:

sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet,

per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis note intempesta in vestibulo meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror.