Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, --- nisi forte implacabiles implicaverint animos vestros. has ut hodie,

ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis;

uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis;

quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis “ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat,” id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus.

T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt.

non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt,

Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.”