Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti. triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem venit.

gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duumviro naves eius generis in Ligustina ora triginta duae captae sunt.

haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent, ut L. Aemilio confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere.

utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum;

85

et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.

colonia Graviscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. quina iugera agri data;

tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra. siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. sex menses numquam pluvisse memoriae proditum. eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo,

dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.

litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse.