Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vicerunt, sed iis, qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus invios consectati ceciderunt?

quod Hispani, quod

84
Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.”

ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum:

intellecturum eosdem, qui antea fuerint, et Romanos et Ligures esse.

bina cis montes castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant;

nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa.

adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium, qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt.

Liguribus adeo improvisa res fuit, ut perinde ac si insidiis circumventi forent trepidarent. exiguum temporis aliqua forma pugnae fuit:

fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo, ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris.