Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat. ambo in Ligures,

quae tum una consularis provincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est.

Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt, uti

74
reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit.

senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere; quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum aequum censere. praetores eodem tempore,

P. Manlius in Hispaniam, quam et priore praetura provinciam obtinuerat, Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit, exercitumque ab A. Terentio accepit: nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat.

Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et vulnerati et interfecti sunt. vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis variis abscesserunt.