Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui.

momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear.

quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo.

ego enim ut me mihi tibique serves, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc meum sibi indulgeri aequum censet?”

dicenti haec lacrimae simul et vocem intercluserunt.

Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando,