Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam vitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque vitaturum existimabam?
non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus. tu quoque velim inquiras,
qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam — pravo forsitan — gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria haec et metus crapulam facile excusserunt;
quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus.
si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem?
et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater “nihil aliud scio,” inquit “nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.”
si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent.
et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur.
quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt.