Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?
exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum vias in unum diem contulit.
volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere; volui, cum ad cenam invitavi, veneno scilicet tollere; volui, cum comisatum gladiis succincti me secuti sunt, ferro interficere.
tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, vides: lusus, convivii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen:
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit.
nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres?
cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram,
an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eodem die, per speciem comisationis occiderem?