The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

perlata haec vox Postumi ad milites multo in castris maiorem indignationem movit: praedaene interceptorem fraudatoremque etiam malum minari militibus?

itaque cum fremitus aperte esset et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse, qua mota erat, misso ad vociferantem quendam militem lictore, cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit insuper increpante,

qui vulneraverat, habere quaestorem, quod imperator esset militibus minatus.

ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. postremo, cum modum irae nullum

271
faceret, ad vociferationem eorum, quos necari sub crate iusserat, concursu facto ipse ad interpellantis poenam vecors de tribunali decurrit.

ibi cum submoventes passim lictores. centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit, ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur.

tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant. sed ea contentio ex certamine alio pendebat,

quod cura incesserat patres, ne metu quaestionum plebs iraque tribunos militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope, ut consules crearentur.

cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. victoria deinde penes patres fuit.