Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam exercitu inpigre scripto ductoque ad Bolas cum levibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit. deinde ab hostibus in civis certamen vertit et, cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutavit.

eam magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse, quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.

auxit eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul, Bolas quoque ut mitterentur

270
coloni, laturum se dicenti — dignum enim esse, qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse — “malum quidem militibus meis” inquit, “nisi quieverint.” quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit.

et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium inmodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas inpelleret voces, quae invidiae non ipsi tantum, sed causae atque universo ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat.

vero secundam tam saevum atque inhumanum dictum “auditis” inquit, “Quirites, sicut servis malum minantem militibus?

tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur, quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque adversarios depugnant?

incipite deinde mirari, cur pauci iam vestram suscipiant causam. quid ut a vobis sperent? an honores, quos adversariis vestris potius quam populi Romani propugnatoribus datis?

ingemuistis modo voce huius audita. quid id refert? iam si suffragium detur, hunc, qui malum vobis minatur, iis, qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt, praeferetis.”